- AGOGAE
- AGOGAEfossae Hispanis dictae, in quibus aurum eruebatur apud Plin. l. 33. c. 4. vox Graeca: Graecis enim nominibus adeo concepta erant omnia aurariae μεταλλείας in Hispania vocabula, ut fossas etiam vocaverint agogas. Aurum vero ipsum fossione sic quaesitum dixerunt aurugiam, pro origam, quod itidem ex Graeco ὀρυγὴ; et distinguitur a ramentitio, quod συρτὸν dicebant et ἐκ ψήγματος, vide quae hanc in rem affert Salmas. ad Solin. p. 1076. At Α᾿γώγιμα, Epiphanio in Carpocratis Haeresi, Philtra sunt, ut et Irenaeo l. 1. c. 20. ubi Latiô vocem donatam habes, Exorcismis et incantationibus utuntur. Amatoria quoque et agogima, et qui dicuntur Paredii et Oniropompi, et quaecumque sunt alia parerga, apud eos studiose exercentur. Eadem Charitesia aliis. Vide Desid. Heraldum Animadversion. ad Arnobium adv. Gentes l. 1. et de his plura infra, voce Philtra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.